Tuesday, October 09, 2007

DE SEPTEM MUNDI MIRACULIS.

Share it Please

[0961]


DE SEPTEM MUNDI MIRACULIS.


[0961C] I. De septem miraculis mundi manu hominum factis. Quod primum est Capitolium Romae, salvatio civium, major quam civitas, ibique fuerunt gentium a Romanis captarum statuae vel deorum imagines, et in statuarum pectoribus nomina gentium scripta quae a Romanis captae fuerant, et tintinnabula in collibus eorum appensa. Sacerdotes aut pervigiles diebus et noctibus per vices ad harum custodiam curam habentes intendebant: si quaelibet earum moveretur, [0961D] sonum mox faciente tintinnabulo, ut scirent quae gens Romanis rebellaret. Hoc autem cognito, Romanis principibus verbo vel scripto nuntiabant, ut scirent ad quam gentem reprimendam exercitum mox destinare deberent.


II. Pharus Alexandrina super quatuor cancros vitreos per passus viginti sub mari fundata est. Hoc namque mirum quomodo tam magni cancri fieri possent, vel quomodo deportari et non frangi valerent, qualiter fundamenta caementitia desuper haerere potuerint, vel quomodo sub aqua caementum stare valeat, et quare cancri non franguntur, et quare non lubricant desuper jacta fundamenta.


III. In Rhodo insula Colossi imago aerea centum triginta sex pedum fusilis facta; hoc mirum qualiter tam immensa moles fundi potuisset, vel erigi et stare.


IV. Quartum miraculum simulacrum Bellerophontis ferreum cum equo suo in summa civitate suspensum, in aere sistere, nec catenis penditur, nec desuper [0962C] ullo stipite sustentatur, sed magni lapides magnetum in archivolis habentur, et hinc et inde in assumptionibus trahitur, et in mensura aequiparata consistit; est autem aestimatio ponderis circa quinque millia librarum ferri.


V. Quintum miraculum theatrum in Heraclea, de uno marmore ita sculptum est, ut omnes cellulae et mansiones, muri et antra bestiarum, ex uno solidoque lapide factum est, super septem cancros de ipso [0962D] lapide sculptos appendens sustinetur; et nemo in gyro ipso tam secrete, aut solus aut cum aliquo, loqui potest, quod ipsum non audiant qui in gyro aedificii sistunt.


VI. Sextum miraculum, balneum quod Apollonius Tianaeus cum una candela consecrationis incendit, thermas perpetuo igne sine ulla administratione calentes fecit.


VII. Septimum miraculum, templum Dianae, super quatuor columnas, prima fundamenta percussa sunt arcuum, deinde paulatim succrescens super quatuor arcus eminentiores lapides arcubus prioribus suppositi. Super quatuor, octo columnae et octo arcus positi, inde tertio ordine aequa ponderatione per quatuor partes succrescens, supereminentiores lapides positi. Super octo sexdecim fundati sunt; super sexdecim triginta duo; iste quartus est, in quinto ordine sexaginta quatuor columnae finem faciunt tam mirabilis aedificii.

No comments:

Like us

Blogroll

About